- INDEX
- INDEXs. digitorum secundus, annulo quoque olim erat insignis. Plin. ubi de digitis, quibus annuli inserebantur, l. 33. c. 1. Singulis, inquit, primo digitis geri mos fuerat, qui sunt minimis proximi: Sic in Numae et Servii Tullii statuis videmus. Postea pollici proximo induêre, etiam Deorum simulacris: dein iuvit et minimo dare. Galliae Britanniaeque in medio dicunitur usae. Hic nunc solus excipitur: ceteri omnes oner antur. Ubi videmus, inter digitos, qui annulo insigniebantur, primum fuisse eum, qui minimo proximus est, dictus ob id Δακτυλιώτης vel Annularis. Rationem reddit Macrob. Sat. l. 7. c. 13. Quia is aptior ceteris. Nam pollex nec in sinistra cessat, nec minus quam tota manus semper in officio est --- Pollici vero vicinus nudus er sine tuitione alterius appositi videbatur: Nam pollex ita inferior est, ut vix vadicem eius excedat. Medium et minimum vitavêrunt, ut ineptos, alterum magmtudine, brevitate alterum etc. At idem honoris Indici postea tributum testatur praefat. Plin. annulum autem, quo is ornabatur, Graecis Κορίανον dictum esse peculiari nomine, Iul. Pollus testatur l. 5. c. 16. Κορίανον ἐκάλουν τῷ λιχανῷ περιηρτημένον. Sed de hoc digito pauciora exstant apud Auctores probatos vestigia. Vide Ioh Kirchmann. de Ann. c. 4. Ab indicando nomen habet, unde et Indices dicti, qui ad Principes Magistratusque clam patrata deferrent, vide aliquid de indice Bacchanalium supra in voce Custodiae er de praemiis huiusmodi Indicum, Liv. l. 2. c. 5. l. 4. c. 45. l. 22. c. 32. l. 26. c. 27. et l. 27. c. 3. etc. Adhibebant autem indicem digitum Vett. quoties manu aliquid affirmare volebant; et quidem solum eum inclinabant, allevatâ ac spectante humerum manu, ut ait eleganter Quintilian. in exprimendo numero CCCC. cum eodem pollicem erigebant, sic aptatos invicem, ut indicis Iateri superinducerentur interiora pollicis, quod ex Beda novimus Is. Casaub. ad Iul. Caes. Suet. c. 34. Apud Smaragdum Regulae Bened. Comm. in c. 4. Cum index in Oratorio percussus fuerit, mox omnes audientes, antequam currant faciant sibi crucem in fronte, respondentes Deo gratias et tunc laborantes opus proiciant, artifices ferramenta dimittant, scriptores literam non integrent, omnis fratrum manus deserat, quod agebat: vox tabellam notat, quâ, loco campanulae, ad danda exercitiorum singna utebantur, uti haber Dom. Macer in Hierol. De Indicibus librorum, apud Vet. Vide praeclara apud Salmas. Proleg. ad Solin. et Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce Πίναξ, nec non infra aliquid, in voce Liber, Pittacium, et Versus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.